CYNEGETAE

CYNEGETAE
CYNEGETAE
Graece Κυνηγέται, Agatarchidi, Straboni et Diodoro populi Troglodyticae Aethiopiae, qui feras omne genus venabantur, et earum carne victitabant, unde nomen illis. Theratas illos Plinius vocat, h. c. Θηρατάς, quod idem, l. 4. c. 12. Gentes Troglodytarum idem Iuba tradit Theratas, a venatu dictos, mirae velocitatis. Ad quem locum vide Salmas. ubi supra. Est autem proprie Graecis κυνηγέσιον, caro animalis, vel animal, quod homo vel alia fera venando cepit; quomodo Venatio Latinis sumitur, unde Venaison Gallorum At κυνηγεσία, venatus, i. e. ipse venandi actus. Unde lux loco Aristorelis de Histor. Animal. l. 8. c. 5. ubi de lupis, quos guaratores Galli dicunt: Α᾿νθρωποφαγοῦσι δὲ οἱ μονοπείραι τῶ λύκων μᾶλλον, ἢ τὰ κυνηγέσια, Lupi illi, qui sunt μονοπείραι, (h. e. qui ceterorum luporum consortium fugientes soli incedunt) humanis carnibus libentius quam ferinis vescuntur. Quem hactenus Interpretes male habuerunt. Salmas. ibid. p. 946. De Cynegeticorum Auctoribus, aliisque huc pertinentibus, vide infra ubi de Vanatione.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”